MANSUETARII

MANSUETARII
MANSUETARII
apud Ael. Lampridium, in Heliogab. c. 21. Habuit et Leones, et Leopardos exarmatos in delitiis: quos edoctos per Mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensamiubebat accumbere, etc.
Graecis ἡμεροποιοὶ, sunt Magistri et Custodes, qui cicurandis feris operam navare consueverunt, seu qui callebant, ut Manilius ait l. 4. et 5.
Quadrupedum omne genus positis domitare Magistris.
Exorare tigres, rabiemque auferre Leoni,
Cumque Elephante loqui, tantamque aptare loquenda
Artibus humanis varia ad spectacula molem.
Et infra:
Ille manu vastos poterit franare Leones.
Et palpare lupos, pantheris ludere captis.
Quem imitatus Seneca, Ep. 85. Certi sunt, inquit, domitoresferarum, qui saevissima animalia, et ad occursum exterrentia hominem, docent pati iugum: Nec asperitatem excussisse contenti, usque in contubernium mitigant. Leonibus Magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantem minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Ursi enim et Leones placide domi alebantur, ut etiam nunc aliquibus in locis fit, animi causâ. Pars proin huius agminis Ursarii fuêre, quorum meminit Edinerus in Vita Anselmi apud Laur. Pignorium in Vita D. Anselmi l. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • apprivoiseur — ⇒APPRIVOISEUR, subst. masc. Celui qui apprivoise (les animaux sauvages). Au fig. Séducteur. Don Juan, cet apprivoiseur de femmes (ROB.). Emploi adj., au fig. : • Il y eut de petits doigts qui passèrent au travers des barreaux de la prison, et qui …   Encyclopédie Universelle

  • CICURATORES — qui belluas cicures reddunt, domitores ferarum dicuntur Seriecae, de quibus is sic, Ep. 85. Certe sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum exterrentia hominem docent pati iugum, nec asperitatem excussisse contenti, usque in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FERA — ab Aeolico φὴρ, pro θὴρ, per excellentiam leo est, apud Sctiptores Arabes, Graeeosqueve, uti docet Sam. Bochart. Hierozoici Parte priore l. 3. c. 1. At apud Septentrionales, Fera, item Fera Regalis, ut in LL. Forestarium Canuti Regis, vulgo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENATIO — Polluci, l. 5. ἐπιτήδευμα ἡρωικὸν καὶ βασιλικὸν καὶ πρὸς εὐσωματίαν ἅμα καὶ εὐψυχίαν ἀοκεῖ, καί ἐςτιν εἰρηνικῆς τε καρτερίας ἅμα καὶ πολεμικῆς τόλμης μελέτημα πρὸς ἀνδρείαν φέρον: Xenophonti, Cyrop. l. 1. Α᾿ληθεςτάτη τῶ πρὸς τὸν πόλεμον μελέτη,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”